monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XLIII.Quomodo Iulianus Iudaeos armaverit contra Christianos, et de templo Hierosolymorum. <<<     >>> XLV.Quomodo Iulianus monachus eius (id est Iuliani imp.) mortem, antequam audiret, praenuntiaverit.

Cassiodorus, 6, CAPUT XLIV.De bello Persico, et quomodo Iulianus illuc perrexerit.

1 Igitur dum Persae mortuum cognovissent fuisse Constantium, capta fiducia venerunt ad terminos Romanorum, denuntiantes bellum. Ob quam rem, collecto exercitu, Iulianus misit in Delphum, et Delum, atque Dodonem, ad percipienda responsa, si expediret ei bella suscipere. Tunc universi vates et pugnandi fiduciam dabant, et victoriam promittebant. Unum vero responsum pro exemplo mendacii ac seductionis inserere non pigebit; est enim huiusmodi: Nunc omnes aggredimur dii, victoriae tropaea referentes circa fluvium Thiren.
2 Horum ego dux ero belligerator Mars. Horum itaque carminum ridiculum cos convenit divulgare, qui rationalem dominum Musarumque principem Pythium vocant. Ego autem mendacium seductionis eius inveniens ingemisco. Thiren namque fluvium Tigrim voluit appellare: quoniam Thiris eius nomini similis est. Is enim fluvius ex Armeniae redundans montibus, et per Assyriorum arva discurrens, sinum descendit in Persicum. Per haec ergo responsa deceptus infelix, et victoriam mente somniabat, et post Persicum [al., Parthicum] praelium pugnam Galilaeis inferre praeparabat; sic enim vocabat Christianos: contumeliam nominis se eis inferre putans, cum magis debuisset eorum considerare virtutem.
3 Non enim Socrates, licet Critias fuerit appellatus, et Pythagoras Phalaris, ex mutatione nominis qualibet sunt peste participati; neque Nereus Thersites vocatus, naturalem pulchritudinem quam gerebat amisit. Horum nihil mente percipiens, ex hac appellatione aliquid monstri se nobis putavit inferre. Et fallaci responso credens, interminabatur per ecclesias daemonum se statuere simulacra. [THEODORETUS, lib. III, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 143.] Post has igitur minas, ab uno viro in Beroea debellatus est.
4 Is enim nobilis erat, eiusque civitatis curiae praesidebat, quem zelus Christi reddidit clariorem. Videns namque filium in impietatem quae tunc vigebat, fuisse demersum, expulit eum sua domo, et coram omnibus abdicavit. Qui in vicinae civitatis itinere aggressus imperatorem, suam voluntatem et abdicationem patris innotuit.
5 At ille quiescere iuvenem imperavit, placandum promittens patrem. Cumque venisset in Beroeam, nobiles et honoratos convocavit ad prandium: inter quos erat et huius pater, quem cum filio in suo prandere iussit accubitu. Tunc circa medias epulas dixit ad patrem: Non mihi videtur iustum vim facere voluntati ad aliud declinandi, et animum ad alia mutare quae non vult.
6 Noli itaque esse filio violentus, sequi tua dogmata respuenti. Neque enim ego tibi vim facio mea sequi, licet cogere valde possim. Ille causam divinae religionis mente percipiens: De isto, inquit, o imperator, erroneo dicis, et Deo odibili, et veritati praeponente mendacium. Tum ille rursus mansuetudinis induens vultum: Cessa, inquit, detrahere.
7 Et declinans ab eo vultum, adolescenti dixit: Ego tui curam habeo: quoniam patri tuo, ut hoc faciat suadere non possum. Haec itaque non frustra retuli, sed volens ostendere non solum illius mirabilis viri fiduciam; sed quoniam contempta Iuliani a plurimis sit potestas. [THEODORETUS, lib. III, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 144.] In Antiochia namque vir quidam optimus, paedagogus adolescentium, habitabat. Eratque illic famosissimus sophista Libanius, impius, exspectansque Iuliani victoriam, habens prae oculis eius minas.
8 Ergo interrogavit paedagogum, quasi nostram deridendo religionem: Nunc inquit, fabri filius quid putas agit? At ille, quod post paululum contigit, repletus gratia divina praedixit. Respondit enim: O sophista, Creator omnium, quem tu fabri filium nominasti, loculum sepulturae Iuliano componit. Post paucos vero dies mors illius nuntiatur erronei, et in loculo positus, et advectus, minarumque tumore evacuatus est. [THEODORETUS, lib. III, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 145.]
Cassiodorus HOME

bav823.256 bav824.185 bnf1603.126

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik